monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 89
Nos enim qui prius in defectu fuimus, nunc in ostensione et in scientia verae sanctificationis bonorum operum confortati, per illum cibum vitae manducamus, in quo etiam Deum scientes ad vitam pergimus. Cum in Veteri Testamento quod quasi per umbram plenum sensum non habuit, sed in ostensione significationis multam diversitatem in se tenuit, magnam famem sustinentes, ad salvationem surgere non valuimus: nunc ergo in ipso saturati, etiam in illo salutare poculum bibimus, scilicet in vera fide fideliter gustando quis Deus sit, quem exterioribus oculis mortalis carnis videre non possumus, sed quem spirituali intelligentia intus habemus; sicut et vinum fortissimam vim suam in venis hominum ostendit: hoc tamen hominibus non sentientibus, sed tantum ita esse intra se scientibus.